The Augsburg Confession
U >>
Unknown >> The Augsburg Confession
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7 The Confession of Faith:
Which Was Submitted to His Imperial Majesty Charles V
At the Diet of Augsburg in the Year 1530.
by Philip Melanchthon, 1497-1560
Latin Text
1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, domine clementissime.
Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum Imperii
Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atroccissimum,
haereditaium atque veterem Christiani nominis ac religionis
hostem, quomodo illiuis scilicet furori et conatbisu durabili et
perpetuo belli apparaturesisite possit,
2] deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis
et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partium
opiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate et
mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur,
ut illis,
3] quae utrimque in Scripturis secus tractata aut intellecta sunt,
sepositis et correctis, re illae ad unam simplicem veritatem et
Christianam concordiam componantur et reducantur;
4] ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et
servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita
in una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia vivere
possimus;
Quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis,
5] qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes
et Status ad praedicta [*praefata] comitia evocati sumus [simus],
ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimus
Augustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primos
affuimus.
6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus
Imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter
cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei
edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua
proponere debeant atque offere;
7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum
est, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis
pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntati
obsequamur,
8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et
nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et
puro Verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus,
ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.
9] Quodsi et ceteri Electores, Principes ac Status Imperii
similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta
praedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causa
relgionis produxerint:
10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimo
paratos offerimus, nos cum praefatis Princi;ibus et amicis nostris
de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste
fieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosam
contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur et ad
unam veram concordem religinem reducatur;
11] sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum
confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M., et omnia ad
veritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deo
petimus.
12] Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, ut
partem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo,
quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum
tali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nos
non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit:
13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad
Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri
possit) conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare;
14] quemadmodum et V. C. M., deinde et ceteri Electores et Status
Imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio
tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac
nostra es nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et
intelligere dignabuntur.
15] Quum etiam V. C. M. Electoribus, Principibus et reliquis
Statibus Imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit
et in comitiis Spirensibus, quae anno Domini cet. XXVI. habita sunt,
ex data et praescripta forma Vestrae Caesareae instructionis et
comissionis recitrari et publice praelegi fecerit:
16] V. M. in hoc negotio relgionis ex causis certis, quae V. M.
nomine allegatae sunt, non velle quidquam determinare, nec
concludere posse, se apud Pontificem Romanum pro officio V. C. M.
diligenter daturam operam de congregando concilio generali.
17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico
proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit.
18] Ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae
Regem, amincum et dominum clementem nostrum, deinde per Oratorem et
Commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit, quod
V. C. M. intellexisset et expendisset Locum-tenentis V. C. M. in
Imperio et Praesidentis et Consiliariorum in regimine et Legatorum
ab aliis Statibus, qui Ratisbonae convenerant,
19] deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam
V. C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae,
quae tum tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae
essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret
V. C. M., quin Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale
concilium:
20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus
pontifex maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo
quoque tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret.
21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones
inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae,
tunc coram V. C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex
superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali,
libero et Christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis
imperialibus, quae quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per
Electores, Principes et reliquos Status Imperii semper concorditer
actum et congruentibus suffragiis conclusum est.
22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad
V. C. M. in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam
debito modo et in forma iuris provocavimus et appellavimus.
23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc
adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa
inter nos et partes iuxta tenorem Caesareae proximae citationis
amice in caritate composita, sedata et ad Christianam concordiam
reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus;
24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur.
Art. I. De Deo.
1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae
synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum
et sine ulla dubitatione credendum esse,
2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et
est Deus, aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia,
sapientia, bonitate, Creator et Conservator omnium rerum,
visibilium et invisibilium;
3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et
coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in
hac causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut
qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.
5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut
Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item
Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum
similes.
6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum
tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu
Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae
distinctae, sed quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus
motum in rebus creatum.
Art. II. De Peccato Originis
1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum
naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei,
sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia,
2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum,
damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non
renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.
3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse
peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi,
disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare
posse.
Art. III. De Filio Dei.
1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit
humanam naturam in utero beatae Mariae virginis,
2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae
inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere
homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus
et sepultus,
3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum
pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum
peccatis.
4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die,
deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et
perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis,
5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu
Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat
adversus diabolum et vim peccati.
6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos
etc. iuxta Symbolum Apostolorum.
Art. IV. De Iustificatione.
1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo
propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter
propter Christum per fidem,
2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter
Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.
3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.
Art. V. De Ministerio Ecclesiastico.
1] Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi
evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per Verbum et sacramenta
tamquam per instrumenta donatur Spiritus Sanctus,
2] qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui
audiunt evangelium,
3] scilicet quod Deus non propter nostra merita, sed propter
Christum iustificet hos, qui credunt se propter Christum in
gratiam recipi.
4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum
contingere sine Verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes
et opera.
Art. VI. De Nova Obedientia.
1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et
quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem
Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo
mereri.
2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur,
sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec
omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres
scriptores ecclesiastici.
3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui
credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis
accipiens remissionem peccatorum.
Art. VII. De Ecclesia.
1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit.
Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium
recte docetur et recte administrantur sacramenta.
2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de
doctrina evangelii et administratione sacramentorum.
3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas,
seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas.
4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma,
unus Deus et Pater omnium etc.
Art. VIII. Quid sit Ecclesia.
1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere
credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritae et malii
admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur,
iuxta vocem Christi Math.23,2: Sedent scribae et Pharisaei in
cathedra Mosis etc.
2] Et sacramenta et Verbum propter ordinationem et mandatum
Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.
3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti
ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum
inutile et inefficax esse.
Art. IX. De Baptismo.
1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem,
2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri
sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in
gratiam Dei.
3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et
affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
Art. X. De Coena Domini.
1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere
adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini;
2] et improbant secus docentes.
Art. XI. De confessione.
1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis
retinenda sit, quamquam in confessione non sit necessaria
omnium delictorum enumeratio.
2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis
intelligit?
Art. XII. De Poenitentia.
1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere
possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,
2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam
absolutionem impertiri debeat.
3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.
4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito
peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu
absolutione,
5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur
conscientiam et ex terroribus liberat.
6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.
7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse
amittere Spiritum Sanctum;
8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac
vita contingere, ut peccare non possint.
9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post
baptismum redeuntes ad poenitentiam.
10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum
per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per
satisfactiones nostras.
Art. XIII. De Usu Sacramentorum.
1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint,
non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut
sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos,
2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur,
proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat,
quae credat promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et
ostenduntur.
3] Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere
operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu
sacramentorum, quae credat remitti peccata.
Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico.
De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in
ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi
rite vocatus.
Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis.
1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi
sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad
tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae
feriae, festa et similia.
2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae
onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.
3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad
placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro
peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei;
4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae
ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles
sint et contra evangelium.
Art. XVI. De Rebus Civilibus.
1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles
sint bona opera Dei,
2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia,
iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus,
supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege
contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus
magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.
3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia
Christianis.
4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant
in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis,
quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis.
5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime
postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus
ordinationibus exercere caritatem.
6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus
suis et legibus;
7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo
quam hominibus. Act. 5, 29.
Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi
ad iudicandum,
2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam
aeternam et perpetua gaudia,
3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine
crucientur.
4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac
diabolis finem poenarum futurum esse.
5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod
ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint,
ubique oppressis impiis.
Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam
libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res
rationi subiectas.
2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei
seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae
sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;
3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus
concipitur.
4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon:
Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem
iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum
pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum
in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.
5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle
laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum,
velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere,
pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid
bonum ad praesentem pertinet vitam.
6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso
et per ipsum sunt et esse coeperunt.
7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium
etc.
8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu
Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere,
item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.
9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit
(potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores
motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum,
castitatem, patientiam etc.
Art. XIX. De Causa Peccati.
De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat
naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet
diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo,
sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se
ipso loquitur.
Art. XX. De Bonis Operibus.
1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia
simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus
vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in
qualibet vocatione Deo placeant.
3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum
puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias,
certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum,
rosaria, monachatum et simila.
4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde
praedicant haec inutilia opera ut olim.
5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum
erat silentium.
6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem
et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.
7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest
consolationis quam vetus ipsorum doctrina.
8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia
praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes
necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in
concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis,
nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:
9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut
mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed
hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum
recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et
propitiatorium, per quem reconcilietur Pater.
10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur
Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis
veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum
via, veritas et vita.
11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8:
Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum
est, non ex operibus etc.
12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem
excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.
13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam
fidei contra merita operum.
14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione
Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret
redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum
praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam,
meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed
merces esset operantis.
15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen
experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam
consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi
tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt,
quod propter Christum habeant placatum Deum,
16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem,
pacem habemus apud Deum.
17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae
conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi
potest.
18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui
christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et
philosophicam iustitiam.
19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex
evangelio consolationem.
20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria,
sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.
21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et
satisfaciendum pro peccatis.
22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum
tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis,
sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem
peccatorum et iustificationem.
23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet
tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed
significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam
effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem
peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam,
iustitiam et remissionem peccatorum.
24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere
novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est
sine Deo, sicut gentes.
25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere:
remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non
invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.
26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et
docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est
in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit
perterrefactas mentes.
27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non
ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei.
28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.
29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda
renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.
30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae
voluntatis et iustae actionis genitrix est.
31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis
affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint
efficere coram Deo.
32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad
varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;
33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati
honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati
sunt multis manifestis sceleribus.
34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine
Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.
35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod
bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit,
quomodo bona opera facere possimus.
36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut
secundi praecepti opera facere.
37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat
crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.
38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum
abest fides et fiducia erga Deum.
39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh.
15,5.
40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil
est innoxium.
Art XXI. De Cultu Sanctorum.
1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi
potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem,
ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad
depellendos Turcas a patria.
2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos,
seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit
mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7